MILITARIS Statura

MILITARIS Statura
MILITARIS Statura
agud Ael. Lamprid. in Alexandro Severo, c. 4. Fuit et staturaemilitaris; i. e. qualis in milite exigebatur. Erat autem haec in probatione Tyronum legitima sex pedum, aut quinque cum denis unciis. Symphosius in Aenigmatis.
Bellipotens olim saevis metuendus in armis,
Sed pedes habui, quos numquam nemo nebavit.
Interdum quini pedes et unciae senae sufficiebant tironi: Dositheus in Sententiis Hadriani, Α᾿ιτοῦντός τινος ἵνα ςτρατεύηται, Α᾿δριανὸς εἶπεν, ποῦ θέλεις ςτρατεύεςθαι; ἐκέινου λέγοντος, ἐις τὸ Πραιτώριον Α᾿δριανὸς ἐξήτασεν, ποῖον μῆκος ἔχεις; πέντε πόδας καὶ ἥμισυ. Rogante quôdam, ut in militiam reciperetur --- Adrianus quaesivit, quam longus esset? sex pedes et dimidium, respondit. Mensura autem, ad quam proceritas et statura militum exigebatur, incomma vulgo seu incoma fuit appellata. Vegetius l. 1. c. 5. Proceritatem ti ronum ad incommam scio semper exactam. Palus nempe fuit mensuralis, in castris ad hanc rem defixus ac positus, ut ad eum admotis, qui ad militiam deligebantur, an staturâ iustâ aclegitimâ essent, examinaretur. Dictus a verbo Graeco ἐγκόπτειν. unde ἔγκομμα; forte quod incisuras quasdam etκόμματα haberet, quibus pedum et unciarum notae essent distinctae et designatae. Sic enim omnino factum oportuit, utad verum sciri posset, quot cuique pedes et unciae dcessent, ad explendam staturam, quae requirebatur: Idque in omnibus ponderum et mensurarum generibus obtinuit, ut notis et numeris distinguerentur, punctisque vellineis quibusdam indicarent, quantum penderent caperentve, etc. Salmas. ad Lamprid. in Alexandro. loc. cit.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • STATURA hominum — qualis olim hodieque, his verbis exsequi conatur Solin. c. 1. Si de ipsis hominum formis requiramus, liquido monifestabitur, nihil de se antiquitatem mendaciter praedicâsse, sed corruptam degeneri successione sobolem nostri temporis per… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • corps — Corps, m. Corpus, Duquel il est fait par syncope. L Italien dit Corpo, et l Espagnol Cuerpo, De la mesmes source, et se prend pour la totale contexture mortelle, de ce qui est animé, le corps de l homme, le corps du cheval. Et par translation,… …   Thresor de la langue françoyse

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”